usque ad recentissimos scriptores Laclimannu m, Hauptium, Bergkium, Mommsenum, Froehlichium, Boelimium(lß62), Schwab ium (1862 exeunte), quorum commentatioues partim in diariis et „programmatis” latebant, enarrationem vitae carminumque Catullianorum persecutus est. Quae industria, summopere ceteroquin laudanda, hoe tamen habnit incommodi, quod auctor in referendis et refutandis recentiorum sententiis (subinde iam’ explosis) occupatus, non übique satis attendit ad ea, quae minus studia recentiorum excitaverant; ita quae in Catulli carminibus ad patriam Veronam pertinent, ad morbum poetae (carm. 44), ad eins fldem in amore (75) ,• ad iter Bithynicum, quornm pars nune strictim tangitur et quasi per transennam aspicitur, in illustri magis loco poni potuissent.

Nova quidem scriptor invenit pauca, sed certa dare summopere studuit, perpetuo menens ipsis Catulli verbis ut „quod perisse videas, perditum ducas.” Sanum iudicium, alienum ab hariolatioue et temerariis coniecturis übique apparet, tam in iis quae de poetae vita, potissimum de Lesbia, scripsit, quam in singulis carminibus explorandis, ex quibus alia, quamvis multis probata, merito perstringit, alia iusta laude celebrat; tum quo genera poësis Catullianae bene distinguit ac notat.

. Oratio, quod doleas, passim soloecismis inquinatur. Horum tamen pars describentium festinationi tri-