potestatü exercendae et iuris definiendi disciplina omnes provincias Neerlandicas complecteretur ?

Ad hanc nemo respondit. Ad illam unus, qui libellum notavit Tollensii versu „En rekent d' uitdag niet, maar telt liet doel alleen.”

Scriptor non satis paratus ad qiiaestionem aecessisse Ordini visus est; nam et verum ac limatum iudicium ei deesse apparet, et vero Latinae linguae scientiam certam et accuratam. Itaque, quamquam nonnumquam Ciceronem iure reprehendit et nonnulla in hoe genere vere disputat, longe plurima quae carpit sine vitio dicta sunt.

Praeterea non raro in eos oratoris locos involat quos corruptos esse a viris doctis demonstratum sit, quorum partem etiam ab iisdem luculenter correctam esse constat.

Atque in castigando OiOEnOKE scriptor plerumque utitur oratione neque pura neque polita, atque a vera Latinitate remotissima.

Itaque Ordo censuit non ita eum ad quaestionem respondisse ut praemio ornari possit.

Verum parum habuit scriptor si ad ipsam quaestionem respondisset, cui satis esset factum si ex CiCEEOSis orationibus collegisset quae aliquo modo reprehendenda viderentur, et demonstrasset vitia quae notasset, id quod in altera operis parte conatus est facere.

Sed antequam hanc demonstrationem ingressus est,