Prior, cujus symbolum est, verba Ciceeonis : studia adolescentiam alunt, senectutem déleetant etc” praeterquam apta partium distributione, nihil habet quo sese commendet. Auctor quippe, quorundam recentiorem opiniones seu commenta compilare contentus, neque qui hune pertinent fontes rite investigavit, neque in ipsaruin tabularum interpretatione, übi semel aut bis aliquid de suo adjeoerit, feliciter versatus est. Praeterea multas easque gravis momenti quaestiones , quae cum proposito argumento arcte cohaerent, aut omnino non attigit, aut certe non nisi leviter adumbravit. Bermone denique usus est non tantum non puro vel eleganti, sed hie ülic vix latino. Ex quibus omnibus cum pateat, iuvenem quamvis diligentem, in se suscepisse onus quod ferre non possent humeri, responsum nulla lande ornandum esse censuit Ordo.

Longe haec praestat altera commentatio cuius symbolum „K4if quadam prodire tenue, si non datur ultra.”

Sunt quidem in ea quoque quae reprehendantur. Primum etenim auctor disiectorum tabularum fragmentorum rationem secutus, in disponenda materie sua non eo, quo oportuerat, ordine est progressus , ita ut in priore operis parte explicuerit quae ad calcem reservanda, in postrema, quae statim ab initio enarranda fuissent. Deinde hoe ei imprimis vitio est vertendum, quod saepius quam par est, sive ad stabiliendam suam ipsius, sive ad impugnandam ali-