Altera commentatio, quae verba Hilgenfeldii in fronte gerit: „Das merkwürdige Brief-Paar verdient auf alle Pdlle immer noch eine genauere Untermchung" eandem laudem commeruisse censetur, et vero raajorem etiam. sane in ea reprehendenda sunt. Argumenta externa vix aut ne vix quidem attingit auctor , internis unice rem conficiendam esse ratus. Porro eorum, quae Baurii aiiorumqne dubiis opponi possunt, debitam rationem nou habet. In baud paucis etiam locis explicandis traditionis exegeticae vim expertus est. At laudandae videntur disputandi methodus, et iudicandi in multis solertia, et stili bonitas, et supellectilis litterariae, quam congessit, copia , et animi erga dissentientes modestia, et ingenium ad artem critieam feliciter exercendam compositum. Nee de posteriori epistola minus accurate egit quam de priori. Ee perpensa, minus ad disputationis eventum ac finem quam ad laboris ingeniique juvenilis praestantiam attendens, Ordo auctorem proposito praemio ornare decrevit. Aperta schedula, nomen prodiit:

ABRAHAMI BALÏHAZARI VAN DER VIES,

Theoloyiae Candidati in Academia Lugduno-Bafava.

Alterius commentationis auctorem se professus est

GUILIELJIÜS CHRISTIANUS VAN MANEN,

Theoloyiae Candidatns in Academia Rheno-Trajectina,