pape VIII predecessoris nostri, illis presertim, quibus cavetur, ne quia extra suam civitatem et diocesim nisi in certis exceptis caaibus et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad judicium evocetur, seu ne judices a sede apostolica deputati extra civitatem et diocesim, in quibus deputati fuerint, contra quoscunque procedere, seu alii vel aliis vlees suas committere presumant, et de duabus dietis in concilio generali et aliis constitutionibus, privilegiis quoque, immunitatibus, exemptionibus, indulgentiis ac litteris apostolicis specialibus vel generalibus et presertim dietis hospitalibus a sede apostolica concessis, quorum tenores presentibus pro Bufficienter expressis haberi volumus et quibus bac vice expresse derogamus, eis alias in suo robore permansuris, cujuscunque tenoris existant, per que presentibus non expressa vel totaliter non inserta effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum habenda sit in nostris litteris mentio specialis ceterisque contrariis quibuscunque; aut si abbatibus, commendatoribus, prepositis, decanis, archidiaconis, arcbipresbyteris, plebanis, prelatis et personis ecclesiasticis, monasteriis, prioratibus, dignitatibus, ordinibus, capitulis, conventibus prefatis vel quibusvis aliis communiter vel divisim a dicta sit sede indultum, quod ad solutionem bujusmodi seu cujusvic alterius subsidii vel oneris minime teneantur et ad id compelli, seu quod interdict, suspendi vel excommunicari airt extra vel ultra certa loca ad judicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto bujusmodi mentionem. Volumus autem, quod Oardinalis', episcopi Leodiensis et Monasteriensis et prepositus prefati et ad id per ipsos