trum cuilibet in solidum in virtute sanctae obedientiae districte praecipientes mandamus, quatenus praefatum venerabilem dominum Egidium Groot, vel procuratorem suum legitimum pro eo et ejus nomine, in veram, realem, corporalem et actualem possessionem vel quasi dictae vicariae sive perpetuae cappellaniae juriumque et pertinentium omnium ejusdem, cum solemnitatibus debitis et consuetis autboritate nostra inducatis et inductum, quatenus in vobis fuerit, defendatis, recepto tamen prins ab eodem vel dicto suo procuratore fidelitatis et obedientiae juramento solito; praecipientes nibilominus universis et singulis pensionariis et debitoribua fructuum dictae vicariae . . . ~ quatenus eidem venerabili domino Egidio Groot, vel procuratori suo legitimo ad boe sufficienti mandato siifïulto, de ipsius vicariae .... fructibus, redditibus et pertinentibus juribus et obventionibus et emolumentis omnibus et universis tamquam vero rectori respondeant et ab aliis, quantum in eis est, responderi faciant temporibus ad boe positis atque statutis et oportunis. Reddite literas sigillatas vos praesentium executores.

Datum nostro sub sigillo anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo sexto, die vero mensis Augusti vicesima prima.

Et erat subscriptum: De mandato domini Officialis; Arnoldus Reyneri, not. publ.

o o P I A.

F. Fidem facio ego infrascriptus notarius, quod anno, mense, die et bora infrascriptis in farochiali ecclesia S. Petri Aposioli in Beesdl Trajectensis diocesis comparuit venerabilis vir dominus Egidius Grotius