ista etiam ante hoe bellum plus satis neglecta, adeo ut Inveniantur in vicinis insulis, qui Dei nullam notitiam habent neque Sacramentorum Ecclesiae. Exorto belle patuit multis incursionibus latronum et militum, maxime ab ea parte, qua silvis cingitur; ad quos postea venientes sacerdotes centenos simul baptizarunt et multorum matrimonia celebrarunt. Quod übi baereticorum ministri intellexerunt, eo accurrentes tanquam jumenta ad ecclesias suas coegerunt, ut matrimonia eorum more celebrarent.

In ditione Groningensi et Transisola atque in Geldria ante boe bellum valde neglectus erat religionis Catbolicae cultus; at nunc solito magis auxilia pietatis requiruntur, ut appareat, quod ista persecutio religionis Catbolicae fervorem accendat potius, quam extinguat multisque, qui prius periissent, salutis causa sit.

Ditio Ultraiectensis potissimum Catbolica et Catholicam religionem profitetur estque populosissima; similiter provinciae omnes, maxime quae mari adjacent, duplo quam solent, populosiores sunt.

Numeravi ante paucos annos sparsim adbuc constitutos circiter septingentos sacerdotes, ex quibus multi mortui sunt. Successerunt ex alumnis aliquot, plures baberemus, si possent domi ordinari.

Ad sublevandum sacerdotum laborem et periculum sunt multis in locis laici lectores, directores et cursores; bi inquirunt, illi disponunt, alii absente sacerdote bomilias, litanias, aliasque preces populo praelegunt et jejunia ac festa servanda denunciant.

Sunt etiam qui ecclesiarum et pauperum curam gerunt necnon eorum, qui ex aliis provinciis monasteriorum nomine mittuntur, ut subsidia colligant. Fatentur, übique in locis Catbolicorum se nostratium