viunt, nihil accipientes omnino praeter vitae necessaria et ea fere per manus nestras.

Alumni alii distinctis domibus enutriuntur cum paedagogo et sacerdote, a quibus diriguntur juxta suas qualitates; provectiores quidam exercent se in cathechizando et exorcyzando. Utuntur demi uniformi ecclesiastico habitu, surgunt mane ad officium canonicum, quod legunt aut cantant iuxta formam ecclesiae Eomanae, cuius etiam caeremoniis assuescunt.

Qui ad magisteria idonei reputantur, mittuntur Lovanium, ut ibi gradum accipiant; hactenus habitant in collegio f. r. Adriani VI. Bed quia frequenter fit, ut se conferant ad monasteria vel ad alias ecclesiae in Catholicorum locis vel etiam assumunt libertatem eorum, cum quibus habitant, laboramus nunc in erigendo collegio SS. Willibrordi et Bonifacii, primcrum archiepiscoporum ültraiectensium, ut inibi conformiter suae vocationi erudiantur, cum obligatione, quod ecclesiis nostris servient juxta directionem praesidis eiusdem collegii et tenorem fundationis ac constitutionis, factarum hoe anno millesimo sexcentesimo secundo.

Magna certe mutatie ah eo, quod erat, cum primum in illas partes veni. Nemo tune gratis serviebat altari, sed pretio comparabantur omnia, emungebatur plebs et sordide fungebantur officie sacerdotes; quem abusum statim sustuli, non tantum gratis serviendo, sed ad ministeria nestra egestati multorum subveniendo, divendita in eum finem magna parte haereditatis, et docendo inter signa mercenariorum unum esse, si non essent victu et amictu cententi, ac probibendo ne fideles aliquem ad ministeria admitterent, meo testimonio non instructum.

Erant enim praeter inidoneos sacerdotes mere saeculares , qui se religiosos et sacerdotes fingebant.