nomen N. Eustache, postea, sublata clanculum ista cruce, altera collocata fait cum fictitio ejus nomine, Du Bourg ut vidi oculis meis. At quorsum ea mutatie facta fuerit, certo assequi non potui. Abbas de hoe viro interrogatus, deposuit se illum recepisse snb protestatione: quod in Gallia non habuerit difficultates (forto tamen quod veritus illas, easdem praevenerit), ibidem exemplariter vixisse, nihil dixisse aut fecisse contra apostolicas dicisiones, christiane obiisse anno 1715. Item alii desuper inlerrogati. Quidam tamen (etsi nihil speciale dicere potuerint) deposuerunt, quod refractarii bodierni et defuncti saepius in ejus cubiculo fuerint demorati.

Pater Quesnellus in Aurea Valle fuit, anno circiter 1700, et confessus abbati defuneto, qui in publico capitulo id declaravit, eundem impensissime laudans. Refractarios tamen commercium cum eodem babuisse non dubito, quia abbas hodiernus duas copias literarum Quesnelli mihi consignavit, scriptas ad monacbos vel monachum Aureae Vallis. E quibus patet, quod consultus fuerit ab ipsis, an obedire deberent abbati vetanti lectionem librorum prohibitorum; nam primis respondit affirmative, secundis yero, iisque admodum prolixis et paulo ante ejus mortem scriptis, negative.

Est in vicinia quidam pastor, sub dioecesi Rhemensi, satis frequenter ad Auream Vallem venire solitus, cujus literas apostolicam visitationem suggillantes monachosque ad pertinaciam excitare aptas, ipso visitationis tempora intercepi, >) datas ad monachum submissum constitutionibus, sed protestantem se cum ipso speciale commercium non habere. Has literas

O Hier moet dus Miller bedoeld zijn, zie biz. 334 336.