a nobis nuper coustituto, Minoritae tres, ex Societate Jesu 2, Dominicani 2. Catbolicorum numerus, non obstante eo, quod praecipua bic sit Calvinistarum Academia, crescit, ita ut in oppido et vicinis locis, ad quae loca sacerdotes saepius excurrunt, inveniantur fere 6000 communicantium. In Fodinis et locis palustribus extra Leidam et tractu Rynlandiae facile invenire est decem millia communicantium. Laborant illic septem sacerdotes saeculares, qui in pagis degunt et pastoratum exercent, et subinde succurrunt Religiosi.

Delphis duo pastores a nobis constituti, quibus subsidio sunt alii sacerdotes saeculares ibidem residentes, et duo ex Societate Jesu, qui etiam vicinis locis deserviunt habentque communicantium circiter 4 vel 5 millia.

Hic etiam sedem fixit filius principis Portugalliae, apostata ab ordine Oarmelitanorum, vivitque turpissime. In Haga Comitis, übi Ordines confoederati sicut in aula resident, ut plurimum quinque resident sacerdotes saeculares, unus pastor et arcipresbyter. Item duo ex Societate Jesu, unus Dominicanus; praeter hos etiam capellani Oratorum regni, Franciae et Venetorum, et qui saepe accedunt et recedunt alii Religiosi. Oommunicantium ibidem et vicinis in locis, ad quae saeculares sacerdotes et alii excurrunt, ad 3 vel 4 millia.

Roterodami duo sacerdotes saeculares praeter pastorem loei a nobis constitutum. Item unus ex Societate Jesu, qui in vicino loco dicto Roen habet coadjutorem. Item unus Dominicanus, similiter in vicino oppidulo Schiedamensi habet socium. Communicantium numerus in oppido et vicinis locis ad 3 fere millia.

Goudae praeter pastorem loei duo sacerdotes saeculares, unus ex Societate, qui in vicino oppido Audewatriae habet socium. Communicantium ad 4 millia.