ütghees, Lummen, Ackersloot, Heemskercke, Assendelft, Gisp, Castricom aliisque compluribus. Singuli pastores habent ut minimum 1000 communicantes, quidam ad 1500 et amplius, ut in multis locis vix duo vel tres inveniantur haeretici.

In oppido Hornano quatuor sunt sacerdotes saeculares, duo Jesuitae, duo Minoritae, communicantium facile 4000 cum iis, qui agunt in suburbiis.

Inter Hornam, Harlemum et Enchusam plures pagi habent suos pastores residentes, quos puto fere 7 ant 6 millia communicantium numerare.

Alckmariae duo resident sacerdotes saecularea praeter pastorem, unus Jesuita, unus Minorita et unus Dominicanus, qui etiam in vininis pagis laborant habentque communicantium circiter 5000. Enchusae unus pastor, sacerdos saecularis, habens adjunctum vice-pastorem. Hic jam per annos plusquam viginti illic cum maguo fructu egit auxitque exiguum numerum Catholicorum, ut jam sint plus quam 1500.

Ingerere se illic voluit contra Ooncordata quidam Jesuita, cujus occasions quidam mali Catholici egerunt apud magistratum baereticum, ut pastor mitteretur in exilium, et semel atque iterum revertens ad juvandos suos circa Pascha et majora festa, captus et mulctatus est iterumque proscriptus, conquerentibus baereticis magistratibus, se importunitate quorumdam Catholicorum Jesuitis adbaerentium cogi pastorem non admittere, quam alias sciunt virum bonum. Non potuit Vicarius Apostolicus tantum apud superiores Socitatis impetrare, ut Jesuita iste inde amoveretur, donec tandem per sententiam Nuncii Apostolici secundum Ooncordata jus-

1) Pr Theodorus de Jong.