sus est recedere, et nos loco per alios sacerdotes providemus in necessitate nee pastor suos deserit.

In Tractu vel Streca juxta Enchusam, incluso oppido Medemblicano, sunt 7 pastores saeculares et quidam alii cooperatores; habent communicantum facile 7000.

In Thessalia et Wiringen unus pastor constitutus; habet communicantes amplius mille.

Edami duo sacerdotes saeculares, Worcomii unus; habent simul commnnicantium fere 3000.

Monachodami et Purmerendae laborant duo sacerdotes saeculares, qui et vicinis locis succurrunt; habent communicantes bis mille.

In summa, dioecesis Harlemensis pro magna parte subditos habet Catholicos, singulisque locis optime proyisum est, subministrante seminarie (quod Harlemenses Lovanii habent) idoneos operarios. Numerus fidelium quotidie augetur. Singularem fructum faciunt M. Judocus Catzius, S. Theologiae licentiatus, decanus Harlemensis, praefectus virginum plusquam 200, quae in sancta Congregatione Harlemi pie cum aedificatione fidelium vivunt, et M. Leonardus Marius S. Theologiae doctor, praepositus et archidiaconus Harlemensis, Vicarius dioecesis per nos subdelegatus, qui summa gratia et fructu Amsterdami ut plurimum laborat, nee caret aemulis, gratiae illius in convertendis haereticis et populo per concionem permovendo invidentibus.

In dioecesi Daventrien.si.

Etiam bic ecclesia cathedralis S. Lebuini aliaeque ecclesiae bonaque ecclesastica omnia ab haereticis occupantur. Oapitulum tamen cathedrale hucusque subsitit, decanus et quidam canonici resident Oldensaliae et exiguum quid ab haereticis ex pacto ante aliquot annos