vincula, carceres, exilia, proscriptiones, mulctaa diversis in locis sustinuerunt. Quotidie haec nobis instant. Omitto tot oratoriorum destructiones, direptiones, sacrae supellectilis direptiones aliaque nefanda, quae Oatholici tolerare coguntur. Ausim dicere, quod hoe postremo quadriennio tot turbationes sint factae diversis in locis, ut mulctae pecuniariae, quae turn a captivis sacerdotibus turn a populo praesente in sacris conventibus simt extortae, facile ascendant ad quinquaginta millia florenorum, praeter ordinarias exactiones pecuniarum , quae ab ofliciariis petuntur pro nonnulla dissimulatione, quae facile ad parem summam accedunt. Post novissimum edictum anno praeterito latum contra sacerdotes et Oatholicos apprebenduntur sacerdotes etiam extra congregationes in itinere, in plataeis, ac non solum illi, sed etiam omnes, qui eos comitantur, deducnnt, hospitio excipiunt, gravissime mulctantur; nonnumquam etiam in exilium mittuntur, qui domi suae exercitia catholica fieri permittunt. Turbantur quoque hactenus tolleratae congregationes virginum, ut nonnisi in domibus parentum Tel amicorum eas habitare velint et habitum modestum eas relinquere cogant ac more saeculari vestiri. Declarantur quoque Catbolici inhabiles ad tutelam pupillorum vel orpbanorum, ut ita pueros et puellas trahant ad haeresim. Omnibus baereticorum sectis etiam Judaeïs et Mahometanis exercitia publica suae superstitionis conceduntur, solis Oatholicis negantur. Sed felices sunt, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, si modo perseveraverint in fide et dilectione, in qua multi tepescunt, praesertim cum scandalosas contentiones observant inter clerum regularem et secularem videntque ordinem ecclesiae turbari maxime ab iis, qui in pastorum subsidium venire