deberent. Det Deus, ut omnes idem sentiant et non quae sua sunt quaerant, sed quae Jesu Ghristi. Exspectabimus cum patientia remedium a bono Deo et sancta Sede Apostolica, cujus mandatis et ordinationibus me totumque clerum ac populum Catbolicum affeetuosissime subjicio et protectioni commendo, desiderans quidem post tot annorum labores exonerari, nibilominus per omnia voluntati Suae Sanctitatis me submittens ac patrocinio Em°™“ D. D., quorum manebo, dum vixero,

Obedientissimus et devotisslmus diens

Philippus, archiepiscopus Philippensis, Vicarius Apostolicus Hollandiae.

28 Novembris 1642.

Ad particularem relationem descendendo, de modo et ordine, quo in singulis episcopatibus, Ultrajectensi nimirum arcbiepiscopatu et suffraganeis dioecesibus, Harlemensi, Daventriensi, Leuvardiensi, Middelburgensi et Groenigensi oppidis quibusque et locis providetur, alias latius scripsisse me memini. Nunc paucis attingam, quot, quibus locis, quo fructu laborant sacerdotes.

Numerus laborantium sacerdotum in Hollaiidia et confederatie Provinciis quoad saeculares sacerdotes ascendit ad trecentos sexaginta, plerique pastores aut parocborum deservitores, pauci qui sine cura pastorali sunt. Regulares circiter centum et triginta sex, ex quibus 74 ex Societate Jesu, Dominicani 20, Minoritae 22, Augustiniani 10, Capucini 9; unus Carmelita, unus insuper Bogardus seu tertiae regulae S. Francisci, qui jam nuper in Haga-comitis se intrusit. Benedictini tres accesserunt. Catholicorum numerus, quantum rudi modo colligere possumus, vel excedit vel accedit ad