200,000, adangeat illum Deus. In multis gaudere possumus propter magnum fervorem, quem ostendunt non obstantibus periculis in frequentandis divinis officiis et percipiendis Sacramentis, praesertim tempore indulgentiarum et jubilei. Optaremus pro majori concordia pariformes concedi indulgentias tam Baecularibus sacerdotibus quam regularibua communes, ne populus cum periculo et scandalo in partes trahatur, dum regulares promulgant omnes suis ordinibus vel monasteriis concessas singuli in suis privatis oratoriis vel domibus, übi singuli babitant, quia nusquam bic vel duo pariter babitare voluut vel possunt. Et, ut multi putant, quaestus causa indulgentias suas extollunt et multiplicant, unde indulgentiarum usus in contemptum abit. Baptizatorum boe quadriennio numerus a me propter personalem persecutionem praecise observari non potuit, quia pauci regulares nomina a se baptizatorum vel matrimonio junctorum exbibuerunt; certum tamen est, multa millia a pastoribus et regularibus baptizata et matrimonio junctos, ac ab baeresi conversos non paucos.

Quod ad meam personan attinet, non licuit mibi boe quadriennio multorum desiderio per omnia satisfacere in administratione pontificalium propter pericula; promovi tamen ad sacros ordinis circiter sexaginta.

Oonsecravi altaria portatilia 225.

Benedixi calices argenteos cum patenis 143

Oonfirmavi clanculum circiter 400.

Sacrum chrisma et olea sacra praeparavi singulis annis in die Coenae Domini et cum solemnitate in praesentia septem vel octo sacerdotum, eaque per arcbipresbyteros in singulis dioecesibus distribui curavi.

Visitationes frequentes per me facere non potui, sed