Augusti 1659. Et ego ipse nuper praesidens in congregatione dicti collegii a me convocati, rebus ipsis confirmare caepi et scriptis confirmaturum me addixi, sed jam diiferre illud male, donec Emin™‘ D“* sufficienter informati mihi ld permiserint.

Quia vero collegium istud summopere probo, omnique favore dignum judico, opto quam maxime ipsi robur confirmationis Ap=*® addi, quo ipsi addatur novus stimulus faciendae firmae fundationis pro digna sustentatione Vicarii Ap" perpetuis futuris temporibus. Anne illius obtinendae via aliqua pateat, desidero quoque ab D. V. cognoscere.

Collegium illud ex vi suae erectionis vel amplificationis illud habet juris in dioecesi ültrajectensi, ut sit concilium vel senatus ecclesiasticus Vicarii Ap" pro dioecesi illa, quomodo capitulum catbedrale est concilium episcopi, quem et privata auctoritate, inconsultis suis presbyteris, regere nee ratio nee canones permittunt. In reliquis episcopatibus nihil habet collegium hoe, sed personae ista adeo habiles mihique obsequiosae existunt, ut aliquibus earum utar pro directione dioecesis Daventriensis et Middelburgensis.

Quod hoe collegium sive sacer senatus ecclesiae ültrajectinae curam habeat seminarii Ultrajectensis, quod Ooloniae Agrippinae existit, ita usu receptum inveni, credoque id inde habere originem, quod seminarium illud non ex bonis ecclesiasticis, sed ex liberalitate plebis ad instantiam confessariorum suorum (qui erant ex clero saeculari) fuit fundatum, conservatum et augmentatum, sicut etiam usque hodie eodem modo conservari non desinit. ')

') Tot hiertoe reeds te lezen bij Hoynck, p. 128.