agendwm sit, ultimis, gnibus me dignata est, litteris Vestra indiaavit Gratia.

s“®. Vocatur Joannes Aelst, sacerdos saecularis, qui multorum meritorum gratiam majoribus vitiis deformat; hic sibi adjunxerat exlegem Benedictiimm; a me acriter monitus emendationem promisit, et Benedictinum eiiciens aliquod emendationis specimen simul et majoris spem praebuit.

Vocatur van Buren, ejectitius Societatis Jesu homo audacissimus et impudentissimus; bunc fames ex hisce partibus proscribet aut reddet haereticum.

Est insuper Lugduni alter Societatis Jesu ejectitius (de quo in relatione non fui locutus) nomine van Hussen, homo opulentissime dives, sed prodit ejus ex adipe iniquitas. Infamant illum ebrietas ebrietatique amica Venus. Hic nunquam fuit ad excipiendas confessiones admissus, nee inter clerum nostrum reputatus. Gratum mihi forel opportunumque illi remedium, si Gratia , quasi fama ad vos eum detulisset, me ad ipsum ab altaribus arcendum moveret.

Est Oarmelita discalceatus, Lugduni degens vel potius decumbens, in quo nihil reprehendo, aut reprehendi, nisi quod oh continuüm morbum missioni sit prorsus inutilis adeoque a suis revocandus.

Est Capucinus nomine Willebrordus, vir fere octuagenarius, ob senium morosus, ob aemulationem contentiosus, ob imprudentiam nee ad regendam plebemque docendam aptus, quem et consanguinei sui, quibus cohabitat, optant revotatum. Et ne vel ipse gravetur disciplina claustra] i, vel etiam illam gravet, libenter ejus victum solvent P. Basilio Capucino, qui in Velp prope Graviam agit missionarium. Bem utilissimam praestabit Gratia si provincialem Capu-