cum ostentatione ad aliorum invidiam indulgentias suis ordinibus annexas depraedicant, ad illas populum instanter invitant, si persuadendo, quod tanto sit felicior, quo suis devotior ordinibus, quos vident S. Sedis prascipuis donari et illustrarifavoribus. Haec dum jactant regulares, pastores uri et dolere necesse est. Unde etiam me urgent, ut suam causam apud Emin®® vestras agam, pro se intercedam; sed tanto tempore illud jam frustra praestiti, ut deinceps illud amplius tentare vix audeam, et vere prorsus non auderem, nisi judicarem, summi pastoris gratiam istos sub ipso pastores mereri praecipue, qui gregem ejus cum suo vitae dispendio pascere non desinunt quique non tam suorum compreabyterorum terrentur mortibus, quam ad pastoritia animentur offitia. Solebant olim, ut testatur S. Oyprianus, sacrorum antistites ad confessorum martyrumve preces indulgentiarum aperire thesaurum. Tot Emin“® vestris supplicant martyres, quot bic sunt animarum pastores. Omnes enim glorioso defunguntur martyrio, dum omnes et singuli peste inflectos nutriunt et sacrosanctis muniunt Sacramentis. Istis ergo, qui vitae suae sacrificie corporumque martyrio ecclesiae thesauros pariter ditant et merentur, ipsis pateant et credantur. Spero, quod jam non surdam praebebunt precibus meis aurem, sed sua liberalitate suorum supplicum excedent non solum merita, sed etiam vota, quae continentur epistolis, quas Emin"® Vestris 2 Novembris anni praecedentis et hujus anni 4 Januarii et 30 Maji destinavi. Spes mihi est, quod illas non dedignabuntur inspicere vel suis ministris inspiciendas et examinendas committere mihique promptissime concedant gratias tot tantorumque votis expetitas.

Ex urbe huc quispiam scripsit, Emin‘® Dnis esse