Ex bis vident Em*® Vestrae, quam non de isto viro male meritus sim. Quia autem ipsiua libellus omnibus barum provinciarum ordinibus et praedicantibus missus est, timendum, ne saevam concitet tempestatem, et ego aut in carceres detrudar aut proscribar. Et quamvis Em™ Rospigliosi epistolae meam luculenter innocentiam testentur, probentque, me non uti malefactorem sed uti Cbristianum passurum esse, attamen, ut hominis enormem calumniam, qua me de usurpato accusat imperio, vobis ante oculos ponam, cogordicere, me tantum abesse a regiminis et imperii fastu, ut plerumque pedes insedam, pedes parochias visitem, si utar vehiculo, illud vile et plebeum atque conductum, nisi quod aliquando devoti nobiles me suis curribus deducere voluut. Comités mei et contubernales duo presbyteri, quorum unus consobrinus meus, diu in Urbe versatus, alter defuncti R““ Trallensis amanuensis. Ordines foederatos observantia summa colui, et eandem omnibus ecclesiasticis ac fidelibus semper commendavi. Norunt illud illae urbes, quae me libertate donarunt, et quas confido etiam meae innocentiae patrocinium suscepturas.

Si pro officii ratione aliquos castigare fueriin coactus, ld a me uti patre, non uti judice, factum. ünum aut alterum presbyterum ab altarium accessu prohibui, ne ebrietas aut fornicatio sacrificium offerret, sed binc, si non aucta apud magistratus aliquos mea gratia, certe aucta est divini sacrificii religie, de qua gaudens dicam, quod Joannes de Salvatore: Illam oportet crescere, me autem minui. Et ut Em'® Vestris uno verbo exponam, quantum a potestatis ostentatione omnique strepitu sim alienus, sancte pretester, me nunquam publice quemquam aut excommunieasse aut etiam su-