spendisse. Et quamvis possem et forte debuissem pro asserendis vestris decretis in nonnullos censuram exercere, meum tarnen cohibui zelum, ut vos ipsi illorum assertores essetis, sicuti illorum estis auctores, ne rebelles me apud Ordines foederatos usurpatae possent jurisdictionis merito accusare. Si itaque post tam solicitam cautelam exulandum mihi erit aut gravius quid ferendum, scient Vestrae ex hac syncerissima et verissima narratione, qua id mibi de causa continget.

Habet idem Lazarus Marquis duos alios sub praelo libellos priori multo deteriores. Nam in illis curiae Romanae ejusque ministris, Yicariis Ap®‘®, praedecessoribus meis, et praesertim sui ordinis religiosis borribilia imponit crimina.

Haec in libello jam edito in sequentibus se spondet evulgaturum. De eadem re me monuit Lazari consobrinus P. Godefridus Marquis, Dominicanorum missionariorum superior. Spondet Lazarus se hos libellos suppressurum et eum, quem edidit, revocaturum, ac praesertim ea, quae contra me scripsit, ut religionem Oatholicam et me ejus cultorem Ordinum odio ac persecutioni objiceret; modo tamen sibi a religiosis sui Ordinis tria millia florenorum numerentur et absolverelur ab excommunicatione, in quam sua inobedientia et apostasia se conjecit. Optarem ad majora scandala praecavenda, ut Vestrae Em®® provincialem Belgicae provinciae juberent, Lazaro praefatas numerare pecunias et ipsius reconciliationis negotium committerent patri Godefrido Marquis Dominicano, viro industrio, qui etiam valde dolet a suo consanguineo et gentili tanta patrata esse crimina. Sed haec res quam promptissime expediri deberet, nam sero medicina parabitur. Nam est in procinctu, ut ejuret fidem. Quos frequentat