Catholici, qui filios suos in haeresi baptizandos tulerint, oblatio nullatenus recipiatur, ita pariter ad aliquod tempus a communionis gratia suspendantur illi, qui in idem crimen prolapsi fuerint. Nam omnino timet, ne, si mox ac petierint, ad absolutionis et Eucharistiae beneficium admittantur, desinant crimen illud pro crimine habere, aut certe facilitas veniae ipsis incentivum tribuet delinquendi, et presbyteri non tam ipsis Eucharistiae beneficium, quam festinatae communionis venenum sunt praebituri. Nam, ut Cyprianus ait, non concedit pacem facilitas ista sed tollit, nee communicationem tribuit sed impedit salutem.

Tandem petit, num missionarii non debeant pro concione plebem a praefatis criminibus absterrere. Aliqui putant noxae ignorantiam a noxa liberare, nee ullum in divino judicio plectendum, quod prolem suam haereticis obtulerit baptizandam, dummodo persuaserit sibi, id licitum fore, suumque factum culpa carere. Quia ergo isti missionarii Oasuistarum principiis imbuti ignorantiam perinde ac yeritatem arbitrantur perducere ad vitam, ideo putant veritatis lumen non ostendendum populis, qui illud utpote suis cupiditatibus adversum aegre sequentur. Cum autem Vicarius credat nimium tribui ignorantiae, dum illi praecipuum veritatis privilegium, scilicet hominem a culpa iraque divina liberare, attribuitur, et cum etiam experiatur, plebem, dum promiscue nunc per haereticos, nunc per Catholicos Ecclesiae ministros Sacramentis initiatur, nee Oalvinianam, nee Catholicam esse et ex media parte loqui azotice et nescientem loqui judaece loquentemque juxta linguam populi et populi, *) hinc credit.

') Volgens II Esdras XIII : 24.