tam frequentes habui, ac si in populosissimis Catholici Belgii urbibus eas instituissem. Licet noctu diuque ibi sive praedicando, sive confessiones audiendo, sive administrando Oonfirmationis et Eucharistiae Sacramenta laboraverimus, obliviscebamur tarnen labornm, quod reficeret nos fames, qua populus suae salutis pabnla rapiebat. Ordinum foederatarum milites sequebantur nos turmatim et tante bonore prosequebantur, ut dubitaverim, an episcopo in provincia Catbolica a Catbolico milite major possit deferri. Quo magis laboravimus, ut istam bonoris exbibitionem a nobis abigerimus, eo dimissior nobis delatus fuit. Crediderim, banc rem divinitus contigisse, ut afflictissimi istorum locorum Oatbolici insolita et, ut vere dicam, stupenda ista benevolentia baereticorum erga Catbolicum antistitem reficerentur et discerent, quam gioriosa sit Catbolica fides, quae inermis et pauper tantam inimicorum suorum erga se venerationem potuit obtinere.

Quumvis saepe hactenus institerim pro potestate indulgentias elargiendi et nihil obtinere meruerim, audeo tarnen denuo supplicare, ut placeat Em'® Vestris, ut, dum visitationem instituo, plenarias indulgentias iis valeam concedere, tum suam expiabunt conscientiam et divina percipient Sacramenta. Ista liberalitate condecorarent Vestrae Em*® nostrum laborem eumque redderent fructuosiorem, simulque presbyteros visitationis parum cupidos docerent, quam illa sit expetenda et amanda. Recorder, quod, dum in Gallia versarer, penes missionarios istarum gratiarum copia foret, quo facilius et copiosius ad Poenitentiae baptismum populos allicerent. Sed nolo esse importunus exacter; suffecerit mibi Em‘® Vestris insinuam, quid judicem facto opus. Haec de visitatione nuperrime a me suscepta et perfecta.