Verutn publicato per urbem meo adventu, ingens laetitia inter ipsos exorta fuit. Sperabant enim ex illo inexepectatam malaciam, nee Ordines desaevituros in gregem, quem praesentia pastorie recreari sinebant. Non eos spes fefellet. Nam übi ex Ordinibus istos salutaveram, de quibus sub Gallica dominatione bene meritus fueram, tantum apud illos rogando profeci, ut presbyteria auderem suadere, dejectos gregis animos yerbo exbortationis erigerent, denuo synaxes instituerent et laetiori sacrificii apparatu tristes recrearent. Quae pro sua in Dominum fiducia promptis animis presbyteri executi sunt, aperientes Oratoria, docentes populum, immolantes Deo sacrificium laudis et reddentes Altissimo vota sua. A quadragesimae initio usque in hanc horam nullo sibi ab acatholicis illato impedimento, creditum populum paverunt et pascere pergunt.

Inter caetera, quae post Gallorum discessum tristia Catbolicis accidere, illud non minimum est, quod Ultrajecti inopes Catbolici istis destituantur eleemosynis, quas antebac sine religionis discrimine omnibus urbis pauperibus magi stratus ex communi tbesauro distribui curabat. Ne autem occasione istius jacturae ad baeresim illi deflecterent, collectam instituerunt opulentiores ingentique caritatis ausu ultra sexcentas Catbolicorum familias susceperunt nutriendas. Tot enim familiae pauperes et Oatbolicae in uno Ultrajectensi oppido recensentur. Dbi autem pauperibus de victu et vestitu et tam divitibus quam egenis de cibo animae Ultrajecti provisum adverti, ad minora ültrajectensis provinciae oppida ac pagos curam extendi, sed non pari successu ipsis consulere potui, tum quia bellum illis majorem vastationem intulit, tum quia aliquorum