satraparum avaritia Catholicis nullum indulget exercitium religionis, nisi illud emant magno auro, quod vix ullum penes ipsos est.

Peragrata Ultrajectensium provincia, Hollandiam ingressus sum. Amsterodami Catholicis omnibus et magistratibus nonnullis adventus meus fuit gratissimus. Summo animi mei gaudio ibi adverti, quam infinitum pauperum numerum alant opulentiores Catbolici, quam frequentes coetus ibi convocent sacerdotes, quam magno auimarum lucro phires illorum suo fungantur officio. Inter baec jucunda molestissimum fuit, quod famosus Gentius Minorita, parta sibi aliquorum magistratuum gratia, per eos a me petierit facultatem obeundi ea in urbe missionari munus. Quod tamen non induisi, allegans summa erga magistratum observantia eas rationes, quae jubent, ne Gentio assentiar.

Huic malo aliud accessit, nempe quod presbyterum, quem deprebendebant impudicitiis suum ministerium inbonorare, cogerer gradu dejicere, quantumvis Acberonta moveret. Catbolici magnae apud magistratum o-ratiae meis conatibus ita adfuere, ut impudicum illum O loco moverim et ei presbyterum ex Augustiniana Eremitarum familia suffecerim, impetrato tamen prins ab illo publico instrumento, quo fatetur, istum locum sibi dumtaxat et non suo ordini esse collatum.

Porro Amsterodami magno cum dolore adverti, presbyteros bene multos suas congregationes circa boram undecimam instituere, ut divitum desidiae suisque necessitatibus, ne dicam cupiditatibus, consulant. Illi, quibus lucra animarum quam pecuniarum cariora sunt, instanter me rogarunt, ut pro utilitate animarum boras ad synaxes instituendas ea ratione presbyteris designarem, ut a mane usqu'e ad meridiem oportunitas adeundi