Overflackee est populo admodum referta et 8 aut 9 pagis ornata insula, quae ad Hollandiae comitatum quidem pertinet, sed tarnen ob locorum vicinitatem Middelburgensi archipresbytero curanda committitur. Unica in illa est statio, quam sacerdos e Jesuitarum fiodalitio dirigit.

Igitur in toto illo, si terrarum spectetur spatium, amplissimo archipresbyteratu sex solummodo operarii, nempe: Jesuitae quatuor et de clero duo et stationes tantum quinque sunt, quarum excolunt

Jesuitae 3.

Clerus 2.

Stationes ... 5.

Archipresbyteratus Kennemariae.

Kennemaria est terrarum tractus in provincia Hollandiae, qui unieam eamque episcopalem civitatem, Harlemium nempe, atque praeterea insignes aliquot vicos et pagos orthodoxis mirabiliter refertes complectitur. Arcbipresbyterum bic agit Martinus de Swaan, qui et Harlemensis Provicarius est et in illa ipsa Harlemensi civitate conspicuum gregem gubernat. In qua stationes sunt decem, quarum duae a Franciscanis Recolectis, duae a Dominicanis, una a Jesuitis et quinque a clero curantur.

Sequuntur stationes rurales:

In Sparwoude unus pastor de clero.

„ Oostdorp unus de clero.

„ Velsen unus de clero.

„ Vogelesangb unus de clero.

„ Overveen unus de clero.