Adrianus Overgauw suamOudewatriaeinHollandiae provincia stationem anno proximo, annuente Vicario Apostolico, dereliquit, utpote aetatis gravis et continua aegritudine affectus. Vicarius autem Apostolicus ejns victui, nempe aegenus est, annuam pecuniae summam satis magnam se procuraturum adpromisit, dummodo ipse praescriptam a Vicario Apostolico vivendi rationem observet.

Alardus Hoflandt nuper pastor fuit in Hollandiae pago Wormer sub Waeterlandiae archipresbyteratu, nuno autem Alardo Titzing consobrino suo Hagae-comitano pastori cohabitat eique, quemadmodum a Vicario Apostolico petierat, sirbsidiariam operam praestat, donec stationi alibi vacanti rursum praeficiatur.

Alardus Titzingh in nobilissimo Hoilandiae loco, nempe Hagae-comitis, primariae eique admodum conspicuae stationi praeest.

Alardus van Haeften in praecipua totius Leovardiensis dioeceseos statione pastorem agit, atque per totam illam dioecesim arcbipresbyter constitutus est.

Bartolomeus Pesser pastor est in Aelsmeer, insigni Hoilandiae pago, übi Jacobus Catzius, qui nune Provicarius Ultrajectinus est, aliquando pastorem egit.

Cornelius Steenboove pastor est primarius in urbe Amersfurtensi, nou longe ab Ultrajectina metropoli dissita. Praeterea capituli sive ecclesiastici primorum de clero Ultrajectino sacerdotum collegii membrum est et modo cum Vicario Apostolico ad almam urbem venit.

Cornelius van Breugel in ipsa urbe Amstelodamensi apud eruditum valde et probum pastorem coadjutor est, stationi alicui, dum occasio tulerit, praeficiendus.