fuerunt, et his omnibus datus est pastor singularis, quorum cura hactenus vicinis missionariis demandata fuerat.

In Menaldum.

Hujus Frisiae pagi atque circumjacentiura pagorum incolae orthodoxi a proximi ori, sed tamen satis dissito et nimium occupato missionario adminislrabantur. Ut ipsorum saluti melius consuleretur, pastor a biennio ipsis solis datus, adeoque ibi stationis, quae feliciter procedit, fundamenta ibi jacta sunt.

In Warrega.

In hoe Frisiae pago et pagis aliquot vicinis multi sunt Catbolici, qui omnes pastori, cujus est babitatio in pago Irnsom, suberant, ast cum oves plurimas, easque longe lateque dispersas haberet pascendas, ut ipsius parceretur labori nimio et harum melius promoveretur salus, statio illa ingens in duas a tribus aut quator annis dispertita fuit.

DE STAÏIONÜM EGENARUM

IN MISSIONB NOSTKA MULTITÜDINB.

In eo, quem nunc descripsimus, nu per erectorum stationum catalogo plurimae sunt egenae, quae absque fraterna eaque munifica cleri nostri liberalitate erigi non potuissent et quae, nisi eadem pergat succurere, facile corruerent. Ast praeter bas ingens aliarum in quavis provincia, maxime autem in Gbeldria eet Transysulania, egenarum stationum, quas clerus excolit.

Archibf XIX.

3