ötationes in missione Hollandiae plures contra et praeter Ooncordata religiosi habent, ad quos archiepiscopus Sebastenus vi decretorum Sedis Apostolicae quempiana de clero, maxime dum misaionarium regularem ibi mori contingit, mittere vel saltem ea super re litem instituere posset. Verum id facit rarissime, sed concordiae servandae ac rixis evitandis intentus, solummodo in litteris patentibus, quibus successori religioso facultates missionarii confert, exprimit; quod favorem istum ea lege concedat, ut in stationem, de qua tune agitur, illa ipsius indulgentia ordo jus nullum acquirat.

Declar(ar)unt Eminentissimi die 25 Januarii 1671; quod Jesuitae (idem et in caeteris religiosis baud dubie locum obtinet), qui sociorum in Ooncordatis permissorum titulo apud nos degunt, oratoria separata retinere aut Sacramenta pastoralia administrare non possint; attamen archiepiscopus Sebastenus contra socios illos, qui oratoria separatim possident, ne vel bis ut quidem {sic) 1) et cunctos omnino, sive separata oratoria babeant, sive non babeant, Sacramenta pastoralia (duobus Carmelitis Excalceatis Gallis, quorum unus Amstelodami, alter Hagae-Comitis est, demptis, quia ipsorum superiores banc eis fieri gratiam non desiderant) non minori libertate ac amplitudine quam ipsimet de clero pastores administrare patitur. Imo quotiescumque novi in sociorum istorum locum succedunt, facultatem istam litteris patentibus indulget.

Adeo pacem et unitatem quaerit, adeo rixas et altercationes declinat, adeo benevolum se religiosis exbibet.

>) Men leze: contra socios illos .. . nihil molitus est of iets dergelijks.