ut UUU3 ibi operarius non sufficiat, intelligendum esse videtur, maxime quando defervescente persecutione duo ibi missionarii et frequentiora religionis nostra exercitia ibi tolerantur.

Porro arcbiepiscopuß Sebastenus, metuens scilicet dissidia excitare et concordiam tovere studens, in nullo prorsus loco praefata a S. Congregatione sibi facta potestate hucusque usus fuit.

Jussit plus semel S. de Pide Propaganda Congregatio, ut omnes in Foederati Belgii missione operarii, etiam P. P. Societatis Jesu ac caeteri regulares, debitam reverentiam et obedientiam Apostolico Vicario praestent, atque mentem banc suam non ita pridem, nempe die 9 Maji 1690, respectu arcbiepiscopi Sebasteni bunc in modum explicavit:

In rebus, curam animarum necnon Sacramentorum administrationem concernentibus, tenentur et obligati sunt missionarii regulares et P. P. Societatis Jesu Vicarii mandatis omnino parere, nee ipsorum executionem eis liceat differre, vel sub praetextu, quod a superioribus suorum ordinum non fuerint ipsis intimata, vel quod appellationem interposuerint a dictis decretis, bac tamen limitatione, quod si a domino Internuncio mandaretur suspendi alicujus decreti effectum, a Vicario factum suspendatur.

Verum arcbiepiscopus Sebastenus, se licet bac autboritate sciat iustructum, missionariis regularibus quaepiam observanda tam paree et tam moderate toto, quo munere suo functus est, tempore praescripsit, ut vix unquam, si tamen unquam, ab illius praescriptis ad dominum Internuncium appellaverint. Etenim nibil adeo cordi babet, quam regularibus omnem, quantum in se est, querelarum ansam praeripere.