Alii ordiüi suo novas alicubi stationes obtinere moliiintur. Alii demum alia in sui ipsorum commodum ab Apostolico Vicario aut peragi aut omitti volunt.

Porro bisce ipse illorum studiis quandoque firmiter, sed tarnen et comiter resistit, dum nempe, ista fraternae operariorum paci et spirituali missionis prosperitati adversari, compertum habet; sed ea agendi ratione, licet aequitati ac muneri illius plane consentanea sit*, baud exiguam apud plures i-eligiosos, non obstantibus omnibus supra memoratis in illas collatis favoribus, invidiam sibi conflat variisque se criminationibus objicit, quarum loco, si in ipsos semper et omnino indulgens esset, multigena eaque non vulgaria, etiamsi de caetero idem prorsus maneret homo, enconia verosimihter reportaret. Quia autem non ita se gerit, multa lucommoda multasque (ut jam dixi) accusationes, speciatim autem bas, quae ad rem nostram faciunt, sustinere cogitur, quod aequalem erga missionarios omnes animum paternum exuat, quod nimia erga clerum propensione se abripi sinat et quod insigni a regularibus alienatione laboret.

Quam immerito autem insimulatioües istas archiepiscopus Sebastenus patiatur, nemo satis valet cognoscere, cui rerum nostrarum status non plene perspectus *) est.

Nibilominus ex eie, quae modo dicta sunt, patat abunde memorati praesulis innocentia, quae tarnen per sequentes observationes adhuc amplius comprobari potest.

Archiepiscopi Sebasteni erga clerum propensionem (quod) attinet, fateor, ipsum illius juranonnunquam tueri, sed ut hoe faciat, pluribus eisque prementibus rationibus

Hs,: «perfectus.»