meditanti atque Ohristi in terris Vicarii paternis correctionibus et mandatis animum paratissimum exhibere studenti, continuo alia et alia, quae primum menti meae non obversabantur, ad missionis praefatae statnm magis explicandum inciderunt. Sed et multa adhuc commemoranda superessent, si meum erga missionis istius prosperitatem affectum explere susciperem. Et pi’ofecto missio ista singulare prorsus studium ac existimationem eximiam promeretur. Aliquibus aliis missionibus ipsa equidem concedit, si terrarum longi et lati tractus atque promiscua credentium multitudo spectentur. Ast nulli impar est, imo cunctas, quae in orbe sunt, absit dicto invidia, forte superat, si insignem plurimorum fidelium et trecentorum facile millium numero pietatem, si centenorum, inter quos multi admodum praeclari, operariorum copiam, si concinnum stationum, suis singulatim distinctarum limitibus, ordinem, si bene constitutam et per subalternos comministros distributam gubernationem, si diligentem et pene quotidianam Evangelii praedicationem, uti et frequentem paratamque semper Sacramentorum dispensationem, si exactam eorum, quae ad altarium ornatum atque in reliquum divini cultus decorem pertinent, sollicitudinem, si providam difficilium ac indigentium stationum curationem, si liberales in studiosis ad missionis munia aliquando subeunda erudiendis expensas, si largas in Oatholicis orpbanis educandis atque in egenis familiis sublevandis eleëmozynas, si plures alias easque non Tulgares dotes ac praestantias, quibus Hollandiae missio praefulget, quis *) considerare voluerit.

Missioni igitur huic, Pater Sanctissime, peculiarem

') Hs.: «quis non.»