curae Boemelenis attributa sit, quod praerogatiuam Suae Dignitatis respicit, nee expostulat, ut per seruitutem et coniunctionem praebendae, in suo turno vacantis, tenuitatem curae, si qua sit, suppleat nee impedit quominus canonicatum absque onere curae libere conferat, cum in arbitrio collatie curae per se stet nullamque etiam legem aut obligationem babeat, quam ut collatie curae vacantis dirigatur in aliquem canonicum ex vestro collegio. Si Suae Dignitati, pro illa vice ad euitandam deuolutionem, jure suae collationis uti lubeat et sit canonieus qui curae administrationem velit et desideret, prout alijs omnibus qui hactenus dictam curam rexerunt, sponte et non coacte illius collatie facta est. Et proinde absque praeiudiciabili consequentia et manifeste juris sui dimunitione non potuisset Sua Dignitas praebendam, per mortem domini Rodolpbi a Porta vacantem, coniungere atque afficere, et eo amplius id jure non licuisset aduersus inuitum propter Canonis constitutionem, quae jubet collationes beneficiorum esse liberas et conditionum ac onerum extrinsecorum impositionem vel coniunctionem vetat absque Sedis Apostolicae auctoritate. Praeter quae omnia praebenda, quam vos scribitis vacare, jam ante menses aliquot instante IIP Cardinale Granuellano collata fuit nepoti ex fratre domini Elberti Leonini conciuis et conterranei vestri, cui jus quaesitum est, quod D. thesaurarius ad irritum deducere non posset nee vellet propter honorem E“* D. Oardinalis, officiaque dicti D. Leonini, in cuius damnum nee vos aliquid desiderare iustis de causis existimo.

Caeterum si cura ecclesiae vestrae tam tenuis est (de quo fixius indagare conuenit) non dubium est quin R D. Thesaurarius pro pietate sua et omnes boni illam