quam trecentos. [ln] yicinis locis Brabantiae, oppida: Gertrudisbergas, Bergas ad Zomam, et quaedam fortalitia et pages complures. Ex Flandria: Slusam et pages complures et fertalitia.

In hisce locis ab Haereticis occupatis, unus dumtaxat ab antiquo solebat esse archiepiscopatus, Ultrajectensis, jam a tempore Divi Willibrordi; qui primus fuit Ultrajectensis archiepiscopatus, ante annos mille erectus Sed a 1565, Pius papa IV® ad instantiam regis catholici, Philippi ll>, erexit in iisdem provinciis alios quinque episcopatus suffraganeos, ültrajectensi archiepiscopo, scilicet: Harlemensem, Middelburgensem, Leowardiensem, Daventriensem, Groningensem: ut ex bullis erectionis, constat; in quibus etiam designatur, quae oppida et pagi singulis sint subjecta.

Postquam vero haec loca ab Haereticis fuere occupata; ut Religie catholica quovis mode adhuc foveretur, visum fuit Gregorio XIIU [1572—85] constituere in istis provinciis Vicarium aliquem apostolicum cnm certis facultatibus, qui per se et cooperantes sibi sacerdotes conaretur Catholicos, illic adbuc degentes in Fide continere et errantes ad gremium Ecclesiae reducere.

Laboravit ad boe per triginta fere annos Rev™"®. Ds. Sasboldus, quem pro stabilienda auctoritate, Clemens papa VIII® archiepiscopum ordinari jussit.

Hoe defuncto a°. 1614, 3°. Maij, eodem anno unanimi veto et desiderio postularunt sacerdotes Hollandiae a sua Sanctitate , in locum Rev™ Dn' Sasboldi, sibi constitui Vicarium apostolicum, Philippum Rovenium; tune decanum Aldenzaliensem et per dioecesim Daventriensem Vicarium generalem; qui absens et de sua promotione inscius, ex mandato Pauli V', onus illud suscipere debuit ac postea ad requisitionem Serenis-