nos pagos rarior est excursus, quia rariores Catholici, et major persecutio. Certis tarnen anni temporibus vel in necessitate juvat eos Mr. Hermannus Strickius; Huesdensibus subveniri potest ex Sylva-ducis, vel a vicinis pastoribus. Ad Leerdamenses vlam aperire feliciter coepit Mr. Joannes Wachtelaer canonicus Ultrajectensis, Durostadii et vicinis locis nullus fixe residet; saepius tarnen ad illos excurrit Paulus Eystius Dominicanus, subinde alii transeuntes.

Amersfortium non parva est civitas; habet forte duo millia Catholicorum; apud eos resident D. Guilielmus Blommius sacrae Theologiae Licentiatus, loannes Langeveltius juris utriusque Licentiatus, Hellas Wedius juris U. Licentiatus, D”"® lohannes Arnoldi S. Theologiae Baccal. et unus vel alter senior sacerdos.

Leidae in ipsa academia Haereticorum, quae civitas ultra quinquaginta hominum millia continet, utcumque libere agere solent Catholici. Sed care libertatem iliam aliqualem emere debent; ad vexam illam redimendam parum collaborant Keligiosi, qui plures eo conveniunt, etiam praeter nostram licentiam. Agunt enim duo e Societate, cum unus tantum sitadmissus, Pp. Borlutius; duo ex Minoribus P*'. lacobus Nesceus et Pr. loannes Tyras; ingessit se etiam, nobis inconsultis, P"”. Aegidius Zuilen Dominicanus; ita agentes pro placito, omnem ordinem turbant; pastores periculis objiciunt; ipsosque et populum gravant. Pastor loei et archipresbyter est D""® Kumoldus a Medenblick S. Theologiae Licentiatus, cui cooperantur duo: D. Godefridus Eumerius et D““® loannes Benius, Sacrae Theol. Licentiatus, in vicinis pagis etiam agentes pastoralia; pront etiam D. Nicolaus van der Zande et D““® Nicolaus Strecanus.