Id Cuindera, et vicinis pagis egregle laborat D. Gerardus Frimoet S. Th. Bac.

Hasseleti, Hattemii, Vollenboviae, Steenwijcae nullus residet; aliquando a transeuntibus invisuntur. Tota Gelria, Sallandia, Twentia, Velua fere caret sacerdotibus; cum tarnen plurimi, imo plerique rustici sint Oatholici. Sed pericula vetant iis succurrere.

Pulchra et opulenta virorum et mulierum in quibusdam locis, fuerunt monasteria: [omnia devastavit et bona occupavit haeresis.] Dickingen, Swartewater, Weerselo, nobilium virginum claustra; Winsem, Albergen, Sipkelo, virorum monasteria.

Twentiae oppidula et pagi, contra fas et expressa conventa replentur haereticis concionatoribus; cum tamen plerique incolae sint Catbolici et nobis facile foret, concionatores inde arcere si permitteret aula Bruxellensis; dolendum, quod tot millia animarum, quae facillimo negotio eripi possent, relinquantur<Sathanae.

Oothmarsum suum retinet catbolicum pastorem; qui concionari publice ab Haereticis permittitur, non autem celebrare, nisi occulte; similiter in Tubbergen.

In monasterio Almeloensi, tacite adbuc patrem monialibus suppeditavimus.

Pars reliqua dioecesis Daventriensis ad legitimi sui principis obedientiam et Fidem catbolicam reducta est, ope marcbionis Spinolae a° 1605 ut: Aldenzalia, Linga cum 14 pagis, Grolla, Lagba, castrum in quo unus ex nostris sacerdotibus laborat.

Aldenzalia nunc omnes cives, numero sexcenti Catbolici tenetur praesidio Oatbolico: mediocris ibi status Ecclesiae. Habet collegium canonicorum S*‘ Plecbelmi. Decanus Henricus Vordenus, vir pius et zelosus, canonici sedecim, vicarii novem. Clerus jam utcumque