nistratus. Alios flagitare, ut contracta coram ministris haereticis matrimonia renoventur. Omnes, cum gaudio demum reverti et quoscumque possunt suo exemplo et monitione, ad Fidem catholicam reducere, aegrotantibus remedia aalutis suggurere, sacerdotem eis in extremis procurare. Quos in sua ista devotione et fervore fovere summopere esset meritorium.

Orandus Deus, ut promoveat et confirmet quod opera tus est et pauperum suorum non obliviscatur in finem; sed prudentes et fideles operarios conservet, alios in messem suam extradat; qui non sua, sed quae Jesu Cbristi sunt quaerant; ut aliquando errantes ad Ecclesiae gremium et legitimi sui principis obedientiam et peccatores redeant ad vitam.

Quod utinam in diebus nostris videamus et glorificemus Deum in saecula Amen!