pedibus, alii impiis manibus eas mordent, scindunt, conculcant atque dilacerant. Tres Sanctorum statuas 6 templo rap tas ante urbis palatium, übi solent scelerati supplicio affici, tamquam reas usurpatae divinitatis quasi ultricibus flammis injiciunt.

Incentor hujus impiae turbae vii domum redierat, quin sentiret vindicem Dei manum, nam simul ac illam ingreditur, emota mente coepit furere et post tres quattuorve dies in furore ac rabie transactos miser emoritur.

Simul ac Ordinum milites Ultrajectum sunt ingressi, eorum timore rabiem Oalvinisticae plebis facile cobibuit Dominus Fariau, vir probe catholicus, qui studio et industria comitis de Monterey, ut Catbolicis foret solatio, Ultrajectinae civitatis gubernator constitutus est.

Galli paulo ante suum Ultrajecto discessum cum istius urbis ac provinciae magistratibus istud inierunt foedus, cujus bic junctum exemplar. Ut boe foedus firmum permaneat et omnem accipiant pecuniam, pro qua civitatem Ordinibus restituerunt, supra duos et viginti obsides secum duxere. Unde bucusque nibil in pacto commissum praeter ea, quae per tnmultum prima die acta sunt, licet Auriaci et generalium Ordinum auctoritate exauctoratus sit omnis urbis ac provinciae Ultrajectinae magistratus, quocum Galli transigerunt.

Heri certum accepi nnncium a Suae Caesareae Majestatis ad Ordines Foederatos ablegato domino Krampricb, Ordinum Hollandiae syndicum sive, uti loquuntur, pensionarium dominum Fagel mandasse, sinerentur Ultrajectenses Catbolici in domesticis oratoriis babere synaxes. Patentibus ergo ostiis divina celebrant myteria, audiunt sermones eaque omnia exercent, quibus