Eminentissimis Patribus obtulisse, eodem jure exurgent Tertiarii Sancti Francisci, item Conventuales, Crucigeri, qui plurimos conventus olim in Hollandia pbssederunt, et in illis se dicent ab haereticis protegi, vel quia in illis aliquando hospitati sunt, vel quia incogniti in illis semel deambulaverunt, vel professorem audierunt docentem, vel ibi aliud quidpiam egerunt.

Et eo posito fundamento supplicabunt: ut Eminentissimi Domini dignenter suo decreto benigne providere ac concedere, ut in suorum conventuum antiquo possessorio manuteneantur, atque in praesenti statu attento quod ah ipsismet haereticis protegantur etc. Qui si audiantur, nullus deinceps in Hollandica ecclesia erit orde, sed sempiternus horror contentionum, quas indubitatus Hollandicae ecclesiae interitus consequetur. Scio quidem, Minoritas ab aliquibus Catholicis per blandimenta impetrasse, ut scripto testarentur, se Minoritarum operam desiderare; sed qui sua subscriptione istud attestati sunt, vel famosi Brixii aut Gentii discipuli sunt, vel homines immorigeri, qui pastorum suorum repraehensiones ferre nolunt, vel certe homines, quibus ecclesiasticornm inter se contentiones jucundum praebent spectaculum. Porro ut Eminentissimi Domini videant, quam sint multi sacerdotes, qui in Hollandia nati et missionis titulo ordinati, nunc aut vacent a missionis functionibus aut ad magnam sint redacti inopiam, eo quod plurimi pagi sint aut aquis adhuc inundati aut flammis exusti, et plures civitates ex parte destructae, eorum nomina bic subjungam.

Dominus Rhuijs.

„ van Dijck.

van de Waeter.

Dominus Mensinck.

„ Tyckelenborg.

Valckenborg.