narunt ad predictum altare; salvis melioratione et augmentatione aliorum superaddendorum reddituum et bonorum, ad dictum altare et beneficium per ipsos forsitan temporibus post futuris ac alios Christifideles in suorum peccaminum remissionem pie condonandorum.

Volueruntque ac desideranter affectarunt, ut dicte vicarie primus rector sit essetque prefatus dominus Wesselus Holtkamp, presbiter Monasteriensis diocesis, vir bonorum nominis et fame, per nos hac prima vice institutus; ipsoque yita functo , seu cum dictum beneficium Tacaverit, volumus et declaramus quod eo tune quidam Hermannus de Velen, clericus Monasteriensis diocesis, si vita sibi comes vel superstes exstiterit, eandem extunc babebit vicariam, a dicto domino pro tempore pastore in Grollis, hujusmodi fundationis pretextu presentandus, instituendus ad eandem et investiendus. Et post eum, si pretacti Joannes Holtkamp et Ffenna ejus uxor legitima fuerint in bumanis, si vero alter conjugum mortuus fuerit apud superstitem, presentationem et seu nominationem ipsius altaris seu beneficii, investituram vero et seu institutionem ejusdem yicarie et altaris existere et perpetuo permanere apud plebanum in Grollis pro tempore existeutem, per eundem faciendam, cum vacaverit, pleno jure cuidam probo et bonesto, actu sacerdoti, bonarum vite et fame; quibus Joanne et Ffenna conjugibus in Domino defunctis, ex tune et non alias Consules et Proconsules civitatis Grollensis unanimi voto et consensu pariter et assensu, perpetuis futuris temporibus, vacatione ejusdem vicarie seu beneficii predicti occurrente, babilem et idoneam personam, actu sacerdotem, vel taliter qualificatum quod intra annum, a tempore pre-