deprecabitur pro animabus dictorum fundatorum et aliorum qui consilium et auxilium ad bujusmodi fundationem suasque elemosinas prestiterunt. Eritque fidelis cborisocius in Matutinis, Missis et Vesperis ibidem decantandis, —■ excepto primo fundatore, qui non erit obligatus nisi ad unam Missam in bebdomada, denariosque votivales et oblationes receptas pastori pro tempore aut ejus vices-gerenti sine diminutione integraliter presentabit, neque etiam dictum beneficium sine speciali licentia pastoris permutabit, sed personalem faciet in eodem residentiam; alioquin, si se per annum absentaverit absque ralionabili causa et licentia pastoris, sit dicto beneficio privatus. Et ex tune pastor ibidem pro tempore poterit id conferre ad libitum cui placuerit. Premissa vero omnia promittet in conscientia sua bonafide pro posse suo fideliter observare; et in sua admissione et receptione ad manus pastoris aut sui vicecurati corporale prestabit juramentum.

Super quibus omnibus memorati fundatores nobis bumiliter supplicarunt, ut predictis omnibus robur ordinarie confirmationis et approbationis adjicere, ac redditus, pensiones et bona perscripta mortificare atque in dotem dicti altaris sive vicarie erigere ac illos eidem altari applicare juxta voluntatem sive ordinationem pretactas dignaremur. Nos igitur Henricus sigillifer et vicarius antedictus volentes et cupientes libenter piis fidelium votis annuere, illis presertim que animarum salutem et divini cultus augmentum respiciunt, supplicationi bujusmodi inclinati, accedente etiam expresse consensu ac voluntate bonorabilis viri domini Pascasii pastoris in Groll moderni, assignationem, dotationem, voluntatem sive ordinationem predictas ac omnia alia