etiam ad id consensu curati de Boesinchem ac venerabilium Yirorum dā€œ decani et capituli ecclesie Sancti Jobannia Trajectentis, dicte parocbialis ecclesie de Boesincbem patronorum, jure ipsorum et dicte nostre ecelesie Sancti Jobannia et presertim jure decimarum grossarum et minutarum ac prediorum infra limites dicte ville de Zelmonde ac parocbialis ecclesie de Boesinchem sitarum, que ad ipsam ecclesiam Sancti Jobannia pertinere et spectare noscuntur, nee non decimarum ad dictam parocbialem ecclesiam de Boesinchem et ejus rectores pertinencium, in omnibus ipsis rectoribua pro tempore semper salvo, quorum juribus per presentes non intendimus in aliquo derogare, ad humilem supplicationem tam dicti dā€œ* de Bueren et de Boesinchem, quam dictorum incolarum et personarum, salvis infrascriptis, supradictam cappellam de Zelmonde in titulum parocbialis ecclesie erigimus et bona ad eandem assignata et in posterum assignanda fore et esse eccleaiastica et sub ecclesiastice protectionis libertate tuenda decernimus per presentes; sic tamen quod decime locorum predictorum, que ad dā€œā€œ decanum et capitulum ecclesie nostre Sancti Jobannis predicte et ad dictam eorum ecclesiam pertinent, semper salve maneant ipsis m futurum. In eadem vero nova ecclesia parochiali curam animarum, custodiam reliquiarum, fontem haptismalem, loca reservacionis Eukaristie et Sacramentorum, atrium, cimiterium ac liberam sepulturam cum ceteris juribus et insigniis parrochialihus universis de cetero gerenda, tenenda, habenda et exercenda ibidem concedimus et etiam indulgemus.

Mandantes uciversis et singulis incolis et personis dicte ville de Zelmonde quatenus dictam ecclesiam de Zelmonde per nos, ut premittitur, in parrocbialem

xlrchiei' XXII.

7