a. MEMORIALE Vicarii apostolici Missionis Hollandicae ad Sanctitatem Suam et Eminentissimos P. P. S. Cong“‘* de prop. Eide (de 4"Juliil72l usquead 26 Junii 1722).

Eminentissimi ac Reverendissimi Domini.

Confecto Missionis statu, eoque ut Sanctitati Suae, ac Sao. huic Congr. ministerii mihi commissi rationem redderem, quarta Julii in Urbem directe, accinxi me itineri; ad provintias Frisiae, Groeningiae et Drenthiae, a notabili tempore a vicario apostolico baud visitatas; perlustrandas, quam visitationem, quum in Memoriali mee de Sept. 1721. Sacrae hujus Oong“® conspectui fiisius obtulerim, ad illud ne longior sim, me refero.

Bxposui in eodem Memoriali visitationem provintiae ültrajectensis, et benevolos istius provinciae moderatorum animos. Circa jubilaeum autem me retuli ad ea, quae D*". Internuntius Bruxellensis Sacrae buie Oongregationi de illo exhibuit.

Dissidia sub idem tempus inter aliquos Ord*® S. Augb Patres circa Stationem ültrajectensem, me interveniente, omnino sublata sunt; adeo ut Fr. Joës de Munck dicti Instituti ibidem missionarius ad omnium Fidelium aedificationem et magitratus satisfactionem