b. MEMORIALE (de 30 mens. Jnnü 1722 nsque ad Septembris ejnsdem anni).

Em“' ac Rev“' Domini.

Cum in ultimo Missionis hujus de 30 mensis Junii hujus anni variorum hinc inde dissidiorum, turn in Hollandia, tum Zelandiae provinciis meminerim, partium mearum nunc esse duco felicem omnium eventum Em‘“® V"® communicare. Ac imprimis, quae in civitate Hornana Hollandiae septentrionalis metropoli, pastores inter et aedituos ac pauperum curatoresdudumexarserant, tandem composui, binis hisce conditionibus. Prima, ut pastores ac missionarii ex pecuniis, omnibus diebus Dominicis ac festis a Fidelibus offerendis, annuatim sibi quisque trecentos florenos pro fixa sustentatione retineant, residuos autem aequali portione inter se dividant, aut si libuerit, omnes panperibus elargiantur.

Secunda ut aeditui, aerarii in quo litterae redituales et pecuniae pauperum asservantur, custodes quotannis, de datis et acceptis, ac de totius aerarii statu, omnibus aliis aedituis exactam rationem reddere teneantur.

Quae binae conditiones a pastoribus aeque ac missionariis, ab omnibus aedituis, et ab ipsis consulibus, necnon summo praetore civitatis, nulla sententiarum varietate, acceptae sunt et approbatae.

Sed hisce vix e medio sublatis, ecce alia in provincia Ultrajectensi exoriuntur, quae ut in initio sopirem, statim archipresbyterorum instantiis, isthuc me contuli; et a consulibus, quidquid tollendis in provincia ültrajectensi inter pastores dissidiis expedire judicarem, agendi facultate munitus archipbros Wijckersloot, van