Cliviensem omnem lapidem movebimus, eum in finem, etiam expensas facturi, ad rem catholiam istis in partibus strenue viriliterque tutandam. Siquidem si alius, a rege superior ecclesiasticus baud agnoscatur, omnem illic disciplinam enervandam esse nemo non videt. Interim plura et laetiora de bis, successu temporis Em“® Vris me communicaturum spero.

Hollandiae provinciam aggredior, quae ratione amplitudinis looorum et multitudinis Fidelium in tres arcbipresbyteratus diyiditur.

Et primo quidem ago de Hollandia septentrionali, quam curat arcbipresbyter D"'"® Joes Van de Velde, in civitate Purmerendana pastor, zelosus quidem ac eruditus, verum prae senio ac morositate subditis sibi pastoribus non adeo gratus.

In Memoriali meo de 8™ Sept. anni elapsi felicem dissidiorum finem, pastores inter et aedituos civitatis Hornanae enarravi, quorum reliquiae omnino nunc profiigatae sunt, ratio a receptoribus reddita, et ut audio, ultra centies mille floreni inventi.

In bac civitate, übi Hollandiae septentrionalis deputati (quemadmodum Hollandiae meridionalis Hagae-Oomitum) ordinariam suam ac fixam babent residentiam, nonnulli Romano-catholici pastores a refractariis nefarie delati, comparere debuerunt, quo statim audito, tantum per Adrianum Scbeene, mercatorem Hornae percelebrem effeci; ut non modo impune sed et magno illorum bonore ac refractariorum dedecore, dimissi sint, et iniquae eorum adversus nos molitiones funditus prostratae. ünde nee praetermisi nomine S. Gong“® eidem D“°. Scbeene, viro de re catbolica optime merito, et cujus apud ipsos patriae moderatores magna existimatio est, gratias referre.

ARCHiBr XXII.

11