ipse officio suo defuit aut deërit) omnimoda necessitate et cliaritate coacti.

Memoriali igitur, quod haec et alia pauca quaedam amplectabatur, Em“® in TJrbem directe, postridie iter ültrajectum arripui, pront ibidem me facturum promiseram, in qua civitate per tres bebdomadas pro communi bono et salute Missionis strenue allaboravi ac saepius, non sine gravibus expensis, ad pastores rurales excurri, quo archipresbyteros Hollandiae ac alios sacerdotes me convenire cupientes, tutius accesserem. Non defui ea occasione, Em“® o“*=, omnes ac singulos adhortari, ut refractariorum conatibus bisce temporibus viriliter ac unanimiter resistant, pietatem ac vigilantiam in gregibus sibi concreditis observent; et archipresbyteros speciatim, ut subditis sibi sacerdotibus invigilent, iique ante omnes in officio contineantur; memores cavere debere, quantum quidem possibile est, omni vitio, qui alios parati sunt docere.

Singulariter autem sollicitum me habuit medium aliquod, quo nempe inopibus pastoribus, binc inde in Missione nestra pondus diei et aestus portantibus, meque, cui ipsi res satis angusta est domi, supra modum gravantibus succurri posset, de quo jam pridem deliberare coepi. Hoe autem a me tandem inventum, et archipbris propositum est: nimirum dum pinguior Statie alicui conferenda erit, id fiet, sub onere summulam aliquam pro discretione vicarii apostolici determinandam, annue tradendi, idque (ut omnis suspicio tollatur, quasi hujusmodi pecuniam superiores sibi forte retinerent;) ipsismet dictis pastoribus a me designandis. Quod ut magis facilitetur, liberum erit dantibus, accipientes ad sacrificia aliqua ad suam intentionem obligare, quae in pinguibus Stationibus satis multa ac pinguia a Fidelibus offerri solent.