Placuit hoe medium, Em™® D“®, archpbris omnibus; unde Sanctitate Sua et Em™'® P. P. sic approbantibus, prima occasione id executioni mandare conabimur.

Dum hisce in provincia Ultrajectensi immoraber, plures e civitate Amstelodamensi Sacerdotes mihi valde conquesti sunt, quod S. S. Eucharistia distribueretur duabus, ibidem in Begginarum curia virginibus, refractario ac intruso Jacobo Krijs, confessario utentibus. Quare ut statim haec scandala tollerem, acriter Dierout dictae curiae pastorem corripui, gravissimeque prohibui bas refractarias Begginas ad sacram Eucharistiam deinceps admittere. Praestitit se mox morigerum j)nus Dierout, licetque altera illarum consules saepius quaerebunda accesserit, ac Dieroutius, ea de re, semel ac iterum accersitus sit, nihil tarnen usque modo profecit.

Caeterum Em“® Dom°®, quod attinet refractarios nostros: libellos famosos indies magis ac magis prodire conspicimus, Sedi apostolicae et omnibus Eidem morigeris, maxime injuriosos, ac Jura imaginarii sui capituli altum crepitantes, quos inter, in lucem nuper protrusus est aliquis, quo Patriae moderatores impudentissimo sane ausu incitare non erubescunt, ut velint tanquam ad lydium lapidem subditorum suorum fidelitatem probare, formulario in Anglia tempore Jacobi primi a Eomano-Oatholicis extorto et per Sanctissimum Nrum Paulum Quintum sub gravissimis poenis prohibito. Pestiferum hunc libellem, in inferno excusum, misi Em““ cardli de Alsatia, ut Em*‘® sua, caeteroquin pro dolor satis conscia, videat, cujus farinae homines sint refractarii quamque horrenda ac abominanda audeant in veros ac morigeros Ecclesiae Romanae filios machinari.

At Deo sint laudes, nihil obsunt nobis quantacunque