Haec, ut audivi, promisi Backhusio studia mea et ofßcia quaecumqne epó Babyloniae praesto futura, si nefarios homines, quibus hactenus adhaesit, deserere et ad me confugere voluerit; quin et apud Yeslram et Em“um £)num cardlualem de Alsatia me effecturum, ut tanquam filius prodigus in gratiam recipiatur. Eum in finem Backhusium admonui, ut loquendi et scribendi ad praefatum Babyloniae epüm eumque de promissis meis certiorem faciendi, occasionem quaereret. Quem finem haec admonitio habitura sit, ignoro.

Ad Backhusium redeo: pro majore totius rei gestae intelligentia praenotanda sunt sequentia: Anno 1635 participantes, aliqui scilicet: Vicarius et Clerus foederati Belgii, P. P. Oratorii in Brabautia, aliqui Galli, Seminarium Mechliniense etc. terram aliquam, Noordstrandt vocatam, in Holsatia caeperunt aggeribus circumvallare, per rusticos Hollandos excolere, atque adeo paulatim terra illa hominibus repleta est; qui ut esca spirituali paacerentur, obtinuit archiepiscopus Mechliniensis Boonen d S® Congregatione facultatem mittendi pastorem in Noordstrandt; quum autem archiepiscopus ille Oratoribus faveret, misit eo unum ex illorum familia.

E vivis sublato Boonen, successit Van der Cruesen, quo Oratoribus minus farente, supplicarunt episcopo Oastoriensi, ut Romam scriberet praedictam facultatem constituendi petiturus, aut saltem ipsi P. P. eum in finem Romam seripserunt, tumque a S. Congregatione concessa est facultas pastorem ibidem constituendi ad quadriennium aut quinquennium, quae omni quinquennio a S. Congregatione renovari debet, et hoe modo etiam Sebastenus eo sacerdotes misit. Qui autem de facto pastorem ibidem agit, senex est, et a Casto-