sancti Augustini Trajectensis diocesis, quod cum predictum monasterium in extremis linaitibus territorii nostri Transisselanie ad confinia Westfalie situm sit, eaque diversis sectis et heresibus infecta magnum vicinis nostris provinciis periculam adferat, ne in eosdem pertrahantur errores, ipsi oratores diu multisque annis jam decursis gravissimas passi fuerint injurias, oppressiones et discrimina ab Anabaptistis et id genus sectariis, non solum in rebus et possessionibus suis temporalibus, verum etiam in eorum personis, adeo ut in loco campestri extra populi frequentiam degentes tuto intra septa monasterii sui consistere queant, quemadmodum S. Vestra ex illorum libello supplice presentibus incluso latius poterit cognoscere. Quibus incommodis difficillime prospici potest preterquam per continua presidia militaria, que preter intollerabiles suraptus et ipsa quoque non mediocres inferunt religiosis molestias et dispendia.

Cum autem, Sanctissime Pater, alius rei eventus expectari nequat, quam ut antedictum monasterium tandem non valens ulterius bujusmodi presidia sustinere, abeat in desolationem et denique deficientibus religiosis penitus destiluatur, oratorum votis nostras quoque preces duximus adjungendas, supplicantes eidem S. V., ut prefata necessitate paterno affeetu diligenter expensa, illorum petitum benigne subscribere dignetur, conservatura hac ratione oflßtium et cultum divini ejus loei, qui alioqui cum vita et professione regulari ac monasterio ipso metuitur periturus.

Beatissime Pater, R”® Domine, Deus Optimus Maximus Beatitudinem Vestram diu nobis servet incolumem.

Datum in oppido nostro Bruxellensi, 1111 Non. Aprilis 1556.