tioso, splendore conviviorum, frequentia servitiorum et id genus aliis imitari regiam magnificentiam, proventus tandem sunt imminuti, conflatum magnum es alienum. Consuetum fastum deponere pudebat, usitatas delicias prescindere pigebat. linde facilius illis persuasit cupiditas, ejusmodi modes quaererent, quibus solitas voluptates diutius alerent ac sequerentur ecclesiasticaeque jugum discipHnae, quo se teneri captivos calumniabantur, omne excuterent. Mox occurrit nullam posse ad banc rem vlam demonstrari magis expeditam quam si manus rebus iujicerentur sacris. Quaesitus igitur titulus honestus, quo id auderent; nullus plausibilior quam religionis. Hinc admissi pseudo-propbetae. Arrectis auribus, proculcatis etiam legitimis pastoribus, innovatores auditi, tum quod omnem vitae mollitiem foverent pulullosque sub omni cubito consuerent, tum quod docentes religionem veterem esse commentitiam et inanem, simul etiam illa testarentur omnia esse evertenda, quae ad banc olim erant comparata. ünde mox omnibus ad rapinam manus sunt apertae. Auctus deinde bic est furor per nobilitatis connubia cum Lutberanis mulieribus contracta, quarum etiam occasione omnis inquisitie fidei ipsis fuit gravior, ut non obscure docent illi, qui maxime inter illos Belgiae davos (?) suspecti sunt primasque turbas in causa fidei excitarunt. Atque utinam majori provisione illa bactenus praepedita fuissent. Nee enim immerito Deus olim Judaeos matrimonia cum mulieribus alienae fidei contrabere vetuit.

Quo autem majori successu possit rex catbolicus morbis superioribus occurrere, optandum is ejusmodi etiam viros a consiliis babeat, qui naturam Belgicae gentis probe cognitam babeant, qui ipsa didicerint experientia,

Archief XXII.

25