ipse ultro eas Inpis ac leonibus rugientibua dilaniandas objicit. Qui pestis hoe est nocentior atque perniciosior, quo plurlum simplicium mentes inficiat et longius respiciat, minusque subesset culpae, si prelatus noster solus sibi desiperet et insaniret. Vidimus etiam, quanta cum diligeutia ac strenuitate Dominationes Vestrae illustres hactenus bujusmodi falsis evangelistis eoruraque depravatis dogmatibus conatae sint resistere, in quo prestiterunt officium turn sanctissimum optimisque et catholicis viris dignnm, turn etiam Pontificis Maximi ac sacratissimi Caesaris mandatis conforme, quos confidimus et certo babemus, in tam pio sanctoque vestro proposito vobis non defuturos. Perseverate itaque et state in fide per Christum et attendite diligenter a falsis bujusmodi profetis. Nos non solum rata babebimus ea omnia, quae in boe negotio egistis et acturi estis pro fidei catbolicae et sanctae ecclesiae nostrae Coloniensis confirmatione, verum et substantiam et animam nostram parati sumus vobiscum juncta manu, si casus exigat, expendere, sperantes quod >) Cbristi presidio atque dictorum dominorum principum nostrorum protectione tandem conservabimur, quemadmodum olim tres pueri in caminum estuantis ignis adacti a circumstantibus flammis evasejunt, sicuti in diocesi nostra Trajectensi nobis usu venit, übi id ipsum malum (prob dolor) pullulare ceperat ad modum et quasi jam omnes sumpserat. Et ea occasione multa passi sumus, verumtamen bactenus respublica nostra salva est et incolumis, adjutorio Cbristi; qui etiam conatus nostros salubriter dirigere et easdem illustrissimas Dignitates Vestras secundare dignetur.

O Hs: et.